Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. ſactimonia exceſſiſſe credatur. Et
ſane ſi ejus dicta factaque quæ le-
guntur attenderis, paucis è noſtra-
tibus Philoſophis Ethnicis cedere,
multos etiam eum ſuperare fate-
bimur. Eam ob rem tanta eſt viri
opinio, ut nullum ejus pronuncia-
tum ab Sinenſibus literatis hodie-
que in dubium revocetur, ſed ab
omnibus æque in Magiſtri com-
munis verba juratur. Nec literati
viri ſolum, ſed ipſi quoque Reges
eum per tot retro ſecula, morta-
lium tamen, non etiam Numinis
alicujus ritu venerantur, & gra-
tum animum acceptæ ab eo do-
ctrinæ ſeſe exhibere profitentur. Nam & per tot temporum inter-
valla, illius in hanc diem poſteri
magno ſunt apud omnes loco. Et
à Regibus familiæ capiti, honoris
non exigui titulus hæreditario jure
eſt attributus, quem cenſus per-
magni & immunitates conſequun-
tur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer