Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. ad extremam prope ſenectutem,
quotquot literas profitentur. Id
tametſi proculdubio ſcientiis me-
lioribus, temporis multum detra-
hit, idem tamen eorum animos
non omnino inutiliter diſtrahit,
avertitque à juvenili licentia, in
quam omnes quidem, ſed ocioſi
maxime propendemus. Ex hoc et-
iam characterum pingendorum
pro literis modo, naſcitur inſigne
quoddam apud Sinas ſcriptionis
genus, quo genere non paucis ſo-
lum dictionibus, ſed ſyllabis ea di-
cunt, quæ nos longis ambagibus
minus etiam ſignificanter fortaſſe
diceremus.

Sed quoniam de characteribus
pingendis agimus, omittendum
etiam non eſt, Sinicæ ſcriptionis
ſitum è diametro noſtræ adverſa-
rium; nam ad dexteram à ſummo
ad imum, manum ducunt: nos à
ſiniſtra in dexteram, in latum pro-
gredimur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer