Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. crepent, ut alter alterius ne ver-
bum quidem intelligat, eundem
tamen omnes librorum ſenſum aſ-
ſequantur, licet præter ſuum idio-
ma aliud nullum norint. In ipſo
quoque regno Sinarum Provinciæ
fingulæ ita fere ſermone inter ſe
diſcrepant, ut nihil habeant omni-
no commune. Ettamen lιbrorum
ac literarum eſt omnibus commu-
ne commercium.

Præter hunc tamen cuique Pro-
vinciæ vernaculum ſermonem, a-
lius eſt univerſo regno communis,
quem ipſi Luonhoa vocant, quod
curialem velforenſem ſonat. Id ex
eo evenit, quod Magiſtratus om-
nes, utinfra dicam, in ea Provincia,
in qua publicum munus gerunt,
externi ſint; ac ne peregrinum ſer-
monem ediſcere cogerentur, cu-
riale eſt toto regno idioma, quo
non forenſia ſolum negotia pera-
guntur, ſed vel politiores om-
nes, vel advenæ cum indigenis in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer