104.
CONFIRMATIO REGIS
Angliæ
.
ET quia præfati Ambaſſiatores noſtri,
per eorum literas eidem conſangui-
neo noſtro, ſic ut præmittitur datas, ex-
peditas ſibi literas noſtras, omnium & ſingulorum præmiſſorum, confirmato-
rias & ratificatorias expedite facere pro-
miſerunt. Notum facimus, quod nos,
conſideratis omnibus ſupradictis, omnia
& ſingula Capitula, per prædictos Am-
baſſiatores noſtros, cum Ambaſſiatori-
bus & Commiſſiariis præfati conſangui-
nei noſtri, in ea parte geſta, inita, tractata
& concluſa, firma, ſtabilia, & rata haben-
tes confirmavimus, ratificavimus, & ap-
probavimus literas per ipſos Ambaſſiato-
res noſtros, ſic ut præmittitur, expeditas,
ac omnia & ſingula in eis contenta. Pro-
mittentes inſuper bona fide, & in verbo
Regio, omnia & ſingula Capitula & pun-
cta indictis literis, & aliis hic inſertis, ex-
preſſata, & quodlibet eorum tenere, ad-
implere, & obſervare, & facere teneri,
adimpleri, & inviolabiliter obſervari, ſe-
cundum eorum formam & tenorem: Ne-
que contra hæc aut eorum aliquod facere
aut venire, aut fieri & veniri ullo un-
quam tempore permittere. In quorum