Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

TRACTATVS in nullis portubus aut littoribus partium
prædictarum, aut eorum alterius Piratæ,
aut alii, ſine auctoritate ſuorum Princi-
pum guerram ſuper mare facientes, ſive
Natione partium prædictarum, aut alte-
rius Nationis cujuſcunque fuerint, aliquo
modo receptabuntur, neque ipſis, aut eo-
rum alicui, ibidem ſeu alibi, in Regnis,
patriis, dominiis, & terris, Principum
prædictorum, in pecunia, armis, inſtru-
mentis bellicis, victualibus, aut alia re
quacunque, aliquo pacto auxilium præ-
ſtabitur, necfavor quo quis quæſito co-
lore præbebitur ſub pœna reſartionis & reſtitutionis omnium damnorum, ex-
penſarum, & intereſſe ſubditis prædictis,
aut eorum alicui, per hujuſmodi Piratas
aut violentos deprædatores illatorum & fiendorum, tam per ipſos Piratas, ſi de-
prehendantur, & ſolvendo ſint, quam
etiam per eorum receptatores, factores & auxiliatores. Qui quidem Piratæ & de-
prædatores, eorumque factores & auxi-
liantes, ad hæc præciſa & ſummaria co-
gnitione cogentur tam in perſonis quam
bonis, per locorum ſeu diſtrictuum Of-
ficiarios, ubi talia contigerint. De qui-
bus damnis, expenſis & intereſſe, ſi alias
probari non poterunt, ſtabitur fidei & juramento damnificatorum. Et ſi con-
tingat hujuſmodi Piratas, deprædatores,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer