Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

TRACTATVS Archiducis, & etiam in portubus & lit-
toribus patriarum, terrarum, & domi-
niorum prædictorum, per ipſum domi-
num Archiducem auctoritatis, in Villis
videlicet ubi Cuſtumarii & alii Officiarii
Archiducales ſunt ordinati, ad vacandum
& attendendum pro & ſuper introitu & exitu Navium, Mercatorum & Mercan-
tiarum, & non alibi, nec in aliis locis
cum eorum bonis, Mercantiis, & navi-
bus prædictis quibuſcunque. Et cum
Mercatoribus patriarum, terrarum & dominiorum præfati domini Archidu-
cis, ſeu eorum factoribus, familiaribus & Negotiorum geſtoribus & Miniſtris: nec
non cum omnibus aliis Mercatoribus,
cujuſcunque Nationis exiſtant & eorum
Factoribus, familiaribus, negotiorum ge-
ſtoribus & Miniſtris de quibuſcunque
Mercantiis tam Victualium, quam aliis,
liberè mercari, emere, habere & vende-
re, ac Mercantias facere: poteruntque ad,
& in prædictos portus & littora patria-
rum, terrarum & dominiorum præfati
domini Archiducis, tam eorum propria
bona, quam aliena ducere, vel duci face-
re, & ab ipſis portubus ſeu littoribus
quotieſcunque, quandocunque & quo-
cunque voluerint, ſecurè recedere & re-
dire, cum eorum bonis, Mercantiis & Navibus Prædictis quibuſcunque. Et pari

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer