Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

N. ZVERII BOXHORNII landos etiam illa à nobis deduci, quæ de
Freſonibus, apud vetuſtioris paullo ævi
Scriptores memorantur. Non quod ſo-
lis Hollandis adſcribi hæc velim, ſed ut
oſtendam, in partem remotiorum ad bo-
reales illos tractus navigationum, antiquis
temporibus, cum vicinis gentibus Hol-
landos etiam veniſſe. Quod Heuterum
certe, in cæteris valide diligentem, latere
non debebat. Aut cum lateret, iniquum
adeo & indignum ſocordiæ atque igna-
viæ crimen Hollandis non erat objectan-
dum. Quis credat generoſam illam gen-
tem, quam avita ſemper virtus & auda-
cia agitavit, vicinis populis ad remotio-
res orbis plagas commerciorum cauſſa
navigantibus, domi ſolo ſuo & cineri
affixam ſediſſe? Leve tamen argumentum
illud eſſe nolim diſſiteri. Nec profecto
hic ad ejuſmodi, quæ fieri potuere, con-
fugere neceſſe habemus. A partibus no-
ſtris ſtant tabulæ publicæ, & fide digno-
rum Scriptorum Annales, ex quibus facta
ſcimus. Partim jam probavimus, nempe
annis MCCCXXIV , & XCI , & proximis
celebres frequenteſque Hollandorum, vi-
cinorumque populorum navigationes in
Norvegiam, Daniam, & præcipue ejus
inſulam Scaniam fuiſſe. Progtedior ad
tempora propiora. Circa ann. MCCCCXVI
Guilhelmus Beuckeldius, primus Belga-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer