Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

APOLOG. PRO NAV. HOL Daniam, inde Britanniam, pervenerunt
ad Orchadas, Luibus à lœva dimiβis, cum
Nordmanniam in dextris haberent, longo
tractu glacialem Iſland collegerunt. A quo
loco maria ſulcantes in ultimum ſeptem-
trionis axem, postquam retro ſe omnes, de
quibus ſupra dictum est, inſulas viderunt,
omnipotenti Deo & ſancto confeſſori,
VVillebrado ſuam commendantes auda-
ciam & viam, ſubito collapſi ſunt in il-
lam tenebroſam rigentis oceani caligi-
nem, quœ vix oculis penetrari valeret. Et
ecce inſtabilis oceani Euripus, ad mitia
quœdam fontis ſui arcana recurrens, infe-
lices nautas jam deſperatos, imo de morte
ſola cogitantes, vehementiβimo impetu
traxit ad chaos. Hanc dicunt eſſe voragi-
nem abyβi, illud profundum in quo fama
est omnes maris recurſus, qui decreſcere
videntur abſorberi, & denuo revomi, quod
fluctuatio dici ſolet. Tunc illis ſolam Dei
miſericordiam implorantibus ut animas
eorum ſuſciperet, impetus ille recurrentis
pelagis quaſdam ſociorum naves abripuit,
cœteras autem revomens excurſu longo ab
alteris poſt terga repulit. Ita illi abinſtan-
ti periculo, quod oculis viderant opportuno
Dei auxilio liberati, toto niſu remorũ flu-
ctus adjuvarunt. At jam periculum ca-
liginis evadentes, & provinciam frigoris,
ad quandam inſulã altiβimis in circuitu

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer