Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. ctenus audierunt inſtrumenta, ad-
mirantur, idemque fortaſſe de no-
ſtrarum vocum harmonia judica-
bunt, cum ejus artificium ſonoſq; perceperint, quos hactenus templa
noſtra non audierunt, omnium
quippe rerum fere muta ſunt rudi-
menta. Id, ut ſuſpicor, facit inge-
nua Sinarum indoles, quæ facile
peregrina ſuis præfert, ubi revera
judicat præferenda. Eorum enim
ſuperbiam à meliorum ignoratio-
ne, vicinarumque gentium barba-
rie ortam reor.

Horis metiendis vix habent in-
ſtrumenra. Quæ habent, vel aqua
veligne menſurantur. Aquea ſunt
velut ingentes clepſydræ. Ignea
ex odorifero cinere confecta, tor-
mentorum noſtrorũ fomites imi-
tantur. Pauca etiam alia conficiunt
rotulis ab arena velut aqua circum-
actis, ſed omnia ad noſtratia artifi-
cia, ſunt umbra, & fere multum
peccant in ipſa metiendi temporis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer