Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

APOLOG. PRO NAV. HOL. pellatur. Fateor expeditionu@ harum
orientalium gloriam ad vicinas etiam
gentes pertinere; ſed ex iis, quæ jam di-
cta à nobis, ſatis ſuperque æquis rerum
arbitris conſtare arbitror, præcipuas hic
Hollandorum, Zelandorumque partes
fuiſſe. Inſequutis temporibus, quibus ſi-
mul cum urbibus opes civium accrevere,
de remotioribus præſertim circa Septen-
trionem tractibus viſitandis, commerciiſ-
que mutuis ibi inſtituendis, cæptum eſt
cogitari. Circa annum milleſimum du-
centeſimum ſeptuageſimum & tertium,
jus Stapulæ, utloquuntur, lanarum, quæ
ex Anglia magno numero devehebantur,
ab Eduardo Anglorum Rege, haud leviter
adlaborante Florentio ejus nominis quin-
to, Dordrecht [?] enſibus conceſſum fuit. Sed
paullo poſt, neſcio qua de cauſſa, iiſdem
ablatum; Anglis diſcedentibus, qui in
Brabantiam profecti, Machliniæ ſedes
ſuas atque merces fixere. Abſque unico
ſcriptore eſſet, qui Rhythmicum Hollan-
diæ Chronicon contexuit, & iiſdem tem-
poribus dicitur floruiſſe, hujus rei memo-
ria nulla apud poſteros exſtatet. Circa illa
tempora inſtitutæ etiam in Norvegiam,
Daniam, circumjectaſque regiones navi-
gationes, ad halecarias præcipue capturas
exercendas. Sic urbium Hollandicatum,
Zelandicarum que præcipuæ, quæ ob por-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer