Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DISSERTATIO Committit & eleganter M. Tullius ora-
tione pro Mur. cum Euripi fluxu & re-
fluxu inconſtantiam populi & incertam
Comitiorum rationem. Inſtabilis enim
Euripus; & inde inter ἀσιὼατα apud
Senecam in Hercule Oetæo, Actor. II. Sc. III:

------prius

Exſtinguet ortus, referet occaſus, diem:

Pax ante fida nivibus & flammis erit:

Et Scylla Siculum junget Auſonio latus:

Priuſque multo vioibus alternis fugax

Euripus, unda ſtabit Euboica piger.

Euripus Taurominitanus Plinio lib. II. cap. XCVII. illa maris reciprocatio, in
quam delabi ferunt Charybdim; quę, vor-
ticoſum mare inter Siciliam & Italiam in
freto Mamertino, Garo faro dicitur ho-
die, Fazello & Aretio notantibus. Exau-
diendus de eo Seneca in Epiſtolis, Cha-
rybdis an reſpondeat fabulis, perſcribi mihi
deſidero: & ſi forte obſervaris (dignum
ect autem quod obſerves) fac nos certiores,
utrum uno tantum vento agatur in vorti-
ces, an omnis tempeſtas mare illud contor-
queat; & an verum ſit, quidquid illo freti
turbine arreptum ect, per multa millia
trabi, & circa Taurominitanum littus
emergere.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer