Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIEVS. lib. IV . quia ſuperioribus, quæ nomi-
navi, ad Boream: Maurum Græcis Nau-
tis: Maurothalaſſa, quaſi Mare Nigrum
Turcis; Mar Majore Italis. Situm ſic de-
pingit Ammianus Marcellinus lib. XXII : Omnis ejus velist inſularis circuitus litto-
rea navigatio, viginti tribus dimenſa mil-
libus ſtadiorum ut Eratostbenes adfirmat,
& Hecatœus, & Ptolemœus, aliique hu-
juſmodi cognitionum ſcientiβimi ſcitato-
res; in ſpeciem Scythici arcus ner vo coa-
gmentati Geographiœ totius adſenſione for-
matur. Et qua ſol Oceano exſurgit Eoo,
Paludibus clauditur Mœotidos: qua decli-
nat in vesperum, Romanis provinciis ter-
minatur: unde ſuspicit ſidus Arctoum. Homines alit linguis & moribus dispares: latus ejus Auſtrinum molli devexitate
ſu bductum. Mare hoc dulcius, quam ce-
tera, ex multitudine fluminum, Iſidorus
lib. XIII . cap. XVI , ex Salluſtii hiſtoria. Sic Senec. in Med. Act. II .

Quodcumque placidis flexibus Phaſis
rigat;

Pontuſque quidquid Scythicus à tergo
videt,

Palustribus qua maria dulceſcunt
aquis.

Rationem reddit Ammianus, cujus jam
memini. Verba, quod lectu digna, adſcri-
bam: Omnis autem circumfluo ambitu

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer