Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DISSERTATIO Inſulas, quas, gradu altitudinis LXXVII ,
ad Septemtrionaliora Novæ Zemblæ ſi-
tas, Orangias appellarunt, in arenam de-
ſcendere & dimicare fuerunt coacti con-
tra Belluas marinas; quæ vaſto corpore
boviſq; magnitudinem excedentes, VVal-
ruſſchen vulgo dicuntur; os habent leo-
nina ſpecie, pellem villoſiorem, quatuor
pedes, duos dentes ex parte oris ſuperna
prominentes, planos, duros, candentes. ut Elephantinis precio non cedant. Quin-
tum, prodigioſiores Animalium moles in
mari eſſe, quam in terra, dubitationem
omnem tollunt Balænæ; quas Baſilius & Theodoretus ſcribunt, quum dorſa ſuper
aquas efferunt, ſpeciem ingentis inſulæ
præbere. Docet etiam Plinius lib. IX . natur. hiſtor. cap. XXX. Balænas maris In-
dici quaternum jugerum eſſe; Priſtes du-
cenum cubitorum; Anguillas trecenum
pedum. Idem lib. XXXII, cap. I. lubam
laudat Regem Mauritaniæ, in volumini-
bus ad C. Cæſarem Auguſti F. notantem,
Cetos ſexcentorum pedum longitudinis,
& trecentorum ſexaginta latitudinis, in
Arabicum ſinum intrare: cum quibus ſi
committantur qui anno clo IoLXXVIII,
& non ita pridem iterum, in noſtra litto-
ra Piſces ejecti, molis ſane cenſendi erunt
exiguæ. Strabo libro XVI. Chelonopha-
gos ait Teſtudinum marinarum teſtis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer