Volltext: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIEVS. altioreque mari decurrere, & Septemtrio-
naliora Novæ Zemblæ littora circumna-
vigare ad LXXXII . aut circiter, altitudinis
gradum. Diſſicile hoc? tentetur modo. Non obſtabunt Tenebræ; nam ut noctes
ibi longæ, ſic longi etiam, & ex multis
compacti diebus dies: non Glacies, quæ
in alto & vaſto mari rarior, & prorſus ex
proximis littoribus adventitia: non Fri-
gus, quod eo loci deprehenſum mitius,
quam gradu LXXVI , & circiter; intendi
ſuetum & augeri non ob Poli vicinita-
tem, ſed nunc in his nunc illis locis ob
glaciei, terris vel adhærentis vel abſciſſæ
& cum marinis aquis miſtæ, copiam: non Vada, non Syrtes; omnia enim alta
& proſunda docuerunt promiſſæ paſſim
ab Navarchis noſtris ad ſundum lineæ: non Venti, qui, ut alibi, ſic iis in locis
nunc adverſi nunc ferentes; niſi quod,
quam alibi, vehementiores; Sol enim in-
de remotior vapores non facile conſu-
mit, ſed magis eos elevans ventis præbet
alimenta: non denique moleſtiam conci-
liabit iter longum; quum enim ſub Ae-
quinoctiali Longitudinis gradui tribuan-
tur XV . milliaria, & progrediundo vel Me-
ridiem vel Septemtrionem verſus ſemper
minus, adeo ut loco, quem dixi, in gradũ
tantum tria computentur; quum item
Promontorium Tabinum ſit ex Veterum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer