Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DISSERTATIO commeatus libant mei Sacerdotes. Hodie
nunquam clauduntur Maria; fervent non
minus hieme, quam æſtate. Audaces hic
omnia perpeti Belgæ, & inter eos loci
principis Batavi; quibus in hac difficul-
tate nihil difficile, nihil ſere contra inſida
incertaque Maris arduum.

Poſſem hoc loco laudes celebrare Na-
vigationum, cum Veterum, de quibus
præclara multa notat Ariſtides in Oratio-
ne Iſthmica; tum Recentiorum, in qua-
rum notitiam quotidie ſtupentes & atto-
ni@i manu quaſi peritiſſimorum Navar-
chorum deducimur; niſi ad præcipuum
mihi inſtitutum, Orbis Tertarum deli-
neationem, ſerio ſæpe me vocaret oratio. Hoc ſane monitione cenſui non indi-
gnum, Majorum non minorem hic in-
duſtriam fuiſſe, quam qui ævum hodie
agitant. Priſcos enim illos quæſiiſſe et-
iam & adiiſſe per Maria Terras remo-
tiſſimas, docet Sacra Scriptura, comme-
morans Navigationes in Indiam non ſo-
lum Arabum, ut videre eſt in Hijobi hi-
ſtoria; ſed & Regum cum Iehudæ, tum
Iſraëlis; Schelomonis, Iehoſchaphati,
Ochoziæ & aliorum; eorundem etiam
non obſcure (quod nonnulli volunt non
poſtremæ claſſis Interpretes) expeditio-
nes in eam Orbis partem, quæ Regum
Caſtiliæ beneſicio ſuperioribus annis rur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer