Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIBVS. qui per utt aq; fecerunt huc illuc iter; quod
non ſolum de Oceano, ſed & de Mediter-
raneis exaudiendum, patet inde, quod,
Græcis ſcribentibus, Pontus Ægæo, hoc
Siculo, Siculum cedat Tyrrheno & Sar-
doo; quæ, ut etiam notat Ariſtotelesl. II . Meteor. omnium (mediterranea intelle-
git, homo Græcus) profundiſſima. Abyſ-
ſum (quæ Iſidoro lib. XIII . Originum,
cap. xx . profunditas Aquarum impene-
trabilis) volunt nonnulli Mare Indicum,
quod vere Auſtrinum. Vbi vero menſus
maris altitudinem Fabianus antiquus
ſcriptor, neſcio. Is enim apud Plinium
lib. II . cap. CII , altiſſimum mare tradit
eſſe XV . Stadiorum. Æquat ejus ratio mille
nongentos ſeptuaginta quinque paſſus. Paſſus mihi ſpacium, quod utriuſque ma-
nus extenſione completur; pedes quinos
continens; Vadem idiomate noſtro. Hoc
certum, Altitudinem Maris diverſam
eſſe, quum tamen indiſcreta dorſi ejus
æqualitas, inquit Iſidorus lib. XIII . C. XIV ; unde Æquor appellatum ab æquitate, ut
cenſet M. Tullius; vel quia æqualiter ſur-
ſum eſt, ut Iſidorus. Nam quamvis Aquæ
fluctuantes nonnumquam velut montes
erigantur; tamen tempeſtatibus, quæ
commoverant, ſedatis poſitiſque ventis,
rurſum adæquantur.

Maris navigantes experimur plerum-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer