Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DISSERTATIO igitur Mare illud Glaciale dicitur; & ob
glaciem, qua concretum non recte per-
hibetur, navigari poſſe negatur. Purum,
etiam ſub polo, Mare, media hieme; tem-
pore verno, navigabile; æſtate glacierum
ſragminibus, quæ vel terris calore Solis
abrupta, vel ab fluminibus eructata, ob-
ſeſſum: præcipue ad littora & in fretis
atque anguſtioribus locis. Hæc ſi vete de
Septemtrionali prædicentur mari; ubi, re-
motiſſimo Sole, frigora neceſſario maxi-
mè penetrabilia: certe nõ injuria dici poſ-
ſunt de reliquis, quæ propiora Soli; cujus
calor juvare ſolet Maris naturam, ne in
glaciem Aquæ convertantur. Iam quod
poſteriorum temporum Scriptores moni-
mentis ſuis conſignent, Mare ad aliquot
milliaria ſubinde congelatum fuiſſe, arbi-
tror ex auditu potius hoc illos tradere
quam quod viderint, & ita ſe res haberet: vel, ſi quid tale fuerit, de adventitia glacie
exaudiendum. Nam quod toties illi ſuo
tempore ſcribant factum; mirum ne ſe-
mel quidem ævo noſtro contigiſſe.

Mari certum & conſtantem non eſſe
Colorem, ſed pro Ventorum qualitate
mutari, tradunt Phyſici; nunc enim fla-
vum eſſe, nunc atrum, nunc viridem. Vi-
dendus Iſidorus lib. XIII , cap. XIV .

Maria verſus Auſtrum eſſe profundio-
ra, quam quæ ad Septemtrionem, ajunt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer