Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIBVS. in littore, non in altum provectus; & ut
Poëta homoque exſul, ut horribilis loci,
in quem pulſus erat, delineatione miſeri-
cordiam moveret cum aliis, tum Auguſto
principi. Certe vix eſſe, ut Maria (non lo-
quor de Terræ vel infuſis vel adluentibus)
glacie concreſcant; teſtamur qui adhabi-
tamus: clamant & Argonautæ noſtri, qui
nuperrime per fretum Vaigatium, cui
Naſſovium nomen indiderunt, Sinarum
regna cogitantes, Septemtrionale Pelagus
aliquoties, ſemel etiam ad XXC , & quod
excurrebat, Altitudinis gradum naviga-
runt. Inciderunt quidem non raro, cum
ſummo navium vitæque diſcrimine, in
multam glaciem, ſed terris adnavigantes,
prope littora & portus; ut illa non tam
videretur ex mari nata, marinæque plani-
tus connata, quam ex littoribus vento-
rum vehementia & undarum impetu in
altum provoluta, & ex fruſtis proſiciiſ-
que in colliculos quaſi conſtipata. Hinc
eſt, quod in ſuis Diariis paſſim notent; vento mutato, Mare nunc navigabile,
nunc contra fuiſſe: hinc quod ubique lit-
torea commemorent ab glacie pericula: hinc denique quod nullo non loco lineam
à prora navigantes demittere potuerint,
abſque ullo obſtaculo, ad explorandam
Maris altitudinem: quod, ſi Mare conge-
latum fuiſſet, facere nequiiſſent. Fruſtra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer