Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIBVS. non tranſibunt illud. Hic enim, ut in-
quit Hiob, cap. XII , Si continuerit Aquas,
omnia ſiccabuntur: & ſi emiſerit eas, ſub-
vertent Terram. Hæc de Æſtu; ſuper quo
etiam conſulenda Poſſidonii Diſputatio: ab iis quæ nobis hodie nota, non abhor-
rens, apud Strabonem lib. III . extremo.

Mare porro Salum dicitur, vel ὰπὸ ουΤ
οαλοιεοβ, ut quidam volunt, quod flu-
ctuet; vel ab Salſedine, quam ſunt qui in
ipſa creatione datam Mari notant. Anaxi-
mander cenſuit Mare ſalſum eſſe, quod ad
ipſum flumina ſalſa magno numero con-
fluant, Anaxagoras & Plato, propter ve-
nas Terræ ſalſas: Platonici, ob nonnullas
Terræ partes, in imo Maris ſalſas. Ariſto-
teli lib. II . Meteor. viſum hoc fieri, pro-
pter Sicci terreſtris uſti permiſtionem
cum ejus aquoſo humido. Anaximenes
& Diogenes Solis Stellarumque actioni
Salſedinem attribuerunt: dixerunt enim
Mare initio dulce fuiſſe, poſtea actione
Stellarum ſalſum evaſiſſe. Plerique Philo-
ſophi Salſedinem putant ab Exhalationi-
bus, quas virtute Solis & Stellarum ex
Mari ſurſum evectas, decidentes rurſum
ejus aquis deinde permiſceri volunt. Vi-
dendus omnino Averroes in Paraphr.

Quod autem Mare non augeat, quum
tot flumina, tot in ſe recipiat fontes, variȩ
ſunt apud Iſidorum lib. XIII , cap. XIV . &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer