Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIBVS. ſuſtinet; ita etiam diſſimilibus vicibus
agitantur Æſtus. Nam Lunam ſequentes
bis inter duos ejus exortus adfluunt, bis
refluunt, vicenis quaternis ſemper horis: hoc eſt, Maria ſingulis diebus naturalibus
bis inundant, bis recedunt: intumeſcen-
tia, adſcendente Luna ſupra Horizon-
tem ortivum; relabentia vero ipſa ab me-
ridiano cœli faſtigio in occaſum vergen-
te: iterum exſurgentia, recedente ſubter
ima cœli Luna, partemque meridianæ
contrariam accedente; hinc ſubſidentia,
donec iterum exoriatur. M. Terentius
Varro lib. VIII . de lingua Latina: At in
Mari, credo, Motus non habent diβimili-
tudines geminas qui XXIV . horis Lunari-
bus quotidie quater ſe mutant: at quum
ſex horis Æstus creverunt, totidem decre-
verunt rurſum. Vegetius lib. IV . de re
milit. cap. XLII : In diverſis regionibus di-
verſo Lunœ creſcentis minuentiſque ſtatu
certis horis iſta variantur, & c. Vt item
Luna non ſemper eodem tempore neque
loco oritur; ſed aſſidue aliunde, quam pri-
die, prodit: ſic nec Æſtus ſtatis horis re-
currunt; ſed illo tantum tempore, quo
ipſa iter facit per cœli cardines. Plinius
lib. 11, cap. XCVII : Nec unquam eodem
tempore quo pridie reſluit, ut ancillante
ſidere trahenteque ſecum avido haustu,
maria, & adſidue alinnde quam pridit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer