Vbi non oſcitanter legenda, quæ de Lu-
naribus horis. Nam que tam ſtupendo mi-
raculo cauſſa princeps, Efficacia Motuſq; Corporum Cœleſtium, cum primis illo-
rum, quibus cognatio cum humidis, in
quorum claſſe palmarium debetur Lunæ. Hæc enim Humorum omnium, ut quæ
citima Terris fertur, dominatrix, eos ſua
virtute ciet movetque; non ſolum in Ani-
malium, quod de Luna diſſerens monui,
ſed aliarum etiam rerum corporibus. Ad-
eundi Ptolemæus 11. quadripart. cap.
XII
,
Plinius lib. 11. natur. hiſtor. cap.
SCVII
, M. Tullius lib. 11. de Divinatione, Averroes
in ſua Paraphr. Ambroſius lib.
IV
: ἐξαη-
μέρ. Sic Silius lib. 111. belli Pœnici:
Cymothees ea regna vagœ, Pelagique la-
bores
Luna movet; Luna, immiβis per cœru-
la bigis,
Fertque refertque Fretum, ſequiturque
reciproca Tethys.
Præter Veteres conſulendi ſunt & Recen-
tiores, Albertus de Elementorum proprie-
tatibus, Thomas de occultis Naturæ ope-
ribus, Thimon. 11. Meteor. quæſt. 11. Picus Mirandula contra A ſtrologos 111. cap.
XV
. Auguſtinus Niphus Sueſſanus
ſuper Enunciatum
XXV
. libri de noſtra-
rum Calamitatum cauſſis tertii. Quemad-
modum vero Luna varias in Motu vices