Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE MARIBVS. exiſtimabat, ut lib. V . ſcribit Philoſtratus. Macrobius lib. 11. in Somnium Scipio-
nis; illum Maris motum ex eo eſſe puta-
vit, quod Sinus Oceani Orientalis & Oc-
cidentalis mutuo concurſu ſeſe feriant,
impetuque immaniore miſceantur, ex
quarum colliſione naſcitur, inquit, famoſa
illa Oceani Acceβio & Receβio. Lucanus
animum hic deſpondens ignorantiam
ſuam fatetur, veram cauſſam neſcire ſe
non invitus canens:

-------- qua littus dubium, quod Ter-
ra Fretumque

Vindicat alternis vicibus; quum fun-
ditur ingens

Oceanus; vel quum refugis de flucti-
bus aufert

Ventus ab extremo pelagus ſic axe volu-
tet,

Deſtituat ferens; an ſidere mota ſecundo

Tethyos unda vagœ Lunaribus œstuat
horis;

Flammiger an Titan, ut alentes hau-
riat undas.

Eligat Oceanum, fluctuſque ad ſider a
tollat:

Luœrite quos agitat Mundi labor; at
mihi ſemper

Tu quœcun\’ moves tam crebros cauſſa
meatus,

Vt ſuperi voluere, lates.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer