Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

MARE tantum facultatis ejus, non autem jus no-
vum operentur, nec præſcriptionis nec
conſuetudinis titulo annos etiam mille
valituros: quod & affirmative & negati-
ve procedit, ut docet Vaſquius. Nec enim
quod libere feci facere cogor, nec quod
non feci omittere. Alioquin quid eſſet
abſurdius quam ex eo quod ſinguli non
poſſumus cum ſingulis ſemper contrahe-
re, ſalvum nobis in poſterum non eſſe
jus cum illis, ſi uſus tulerit, contrahendi? Idem Vaſquius & illud rectiſſime, ne in-
finito quidem tempore effici, ut quid ne-
ceſſitate potius, quam ſponte factum vi-
deatur. Probanda itaque Luſitanis foret
coactio, quæ tamen ipſa cum hac in re ju-
ri naturæ ſit contraria, & omni homi-
num generi noxia, jus facere non poteſt. Deinde illa coactio duraſſe debuit per
tempus, cujus initii non extet memoria: id vero tantum hincabeſt, ut ne centum
quidem anni exierint, ex quo tota fere
negotiatio Indica penes Venetos ſuit, per
Alexandrinas trajectiones. Debuit etiam talis eſſe coactio, cui reſtitum non ſit. At reſtiterunt Galli & Angli, aliique. Ne-
que ſufficit aliquos eſſe coactos, ſed ut
omnes coacti ſint requiritur, cum per

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer