Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. tiſſime tractavit Vaſquius , decus illud Hiſpaniæ, cujus nec in explorando jure
ſubtilitatem, nec in docendo libertatem
unquam deſideres. Is igitur poſita Theſi
Loca publica & jure gentium communia
præſcribi non poſſe, quam multis firmat
auctoribus: exceptiones deinde ſubjun-
git ab Angelo & aliis confictas, quas ſu-
pra tetulimus. Hæc autem examinatu-
rus recte judicat iſtarum rerum verita-
tem pendere à vera juris, tam naturæ
quam gentium cognitione. Ius enim na-
turæ cum à divina veniat providentia,
eſſe immutabile. Hujus autem naturalis
partem eſſe jus gentium, primævum quod
dicitur, diverſum à jure gentium ſecun-
dario ſive poſitivo: quorum poſterius
mutari poteſt. Nam ſi qui mores cum
jure gentium primævo repugnent, hi non
humani ſunt, ipſo judice, ſed F E R I N I ,
corruptelæ & abuſus, non leges & uſus. Itaque nullo tempore præſcribi potue-
runt, nulla lata lege juſtificari, nullo mul-
tarum etiam gentium conſenſu, hoſpitio,
& exercitatione ſtabiliri, quod exemplis
aliquot, & Alphonſi Caſtrenſis Theo-
logi Hiſpani teſtimonio confirmat .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer