Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. molumentoque diſtrahatur.

Salem non in maritimis ſolum
Provinciis conficiunt, ſed etiam in
continente aquas invenies, è qui-
bus nullo negotio concreſcit. Ita-
que ubique abundat, ac nihilomi-
nus ex eo quod ſal in omnes prope
humanos uſus adhibeatur, fit, ut
in regios theſauros è ſalis commer-
cio copioſum vectigal inferatur; & negotiatores, qui in ſale nego-
tiantur, ſint in primis copioſi. Sac-
cari apud Sinas frequentior eſt uſus
quam mellis, tametſi æque utrum-
que abundat. Cera vero non ea
ſola, quam apes concinnant, ſed
alia eſt nõ candidior ſolum, ſed et-
iam altera præſtantior, nam & mi-
nus glutinoſa eſt, & accenſa cla-
rius ſplendet. Ea è vermiculis qui-
buſdam conficitur, quos in hunc
uſum in arboribus educant. Aliam
quoque conficiunt ex arboris cu-
juſdã fructu, quæ ſuperiori minime
eſt in candore inferior, ſed tamen

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer