Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. non ſibi, ſed humano generi prodeſſe ſtu-
duerunt. Sin Luſitanis ſuus ante oculos
quæſtus fuit, lucrum quod ſemper maxi-
mum eſt in prævertendis negotiationi-
bus, illis ſufficere debuit. Etſcimus itinera
prima proventus interdum quater decu-
plos, aut etiam uberiores dediſſe: quibus
factum ut inops diu populus ad repenti-
nas divitias ſubito prorumperet, tanto
luxus apparatu, quantus vix beatiſſimis
gentibus in ſupremo progreſſæ diu fortu-
næ faſtigio fuit. Si vero eidem in hoc
præiverunt, ne quiſquam ſequeretur, gra-
tiam non merentur, cum lucrum ſuum
reſpexerint. lucrum autem ſuum dicere
non poſſunt, cum eripiant alienum. Ne-
que enim illud certum eſt, niſi iviſſent eo
Luſitani, iturum fuiſſe neminem. Adven-
tabant enim tempora, quibus ut artes pe-
ne omnes, ita & terrarum & marium ſi-
tus clarius in dies noſcebantur. Excitaſ-
ſent vetera, quæ modo retulimus, exem-
pla, & ſi non uno impetu omnia patuiſ-
ſent, at paulatim promota velis fuiſſent
littota alio ſemper aliud monſtrante. Fa-
ctum denique fuiſſet, quod fieri potuiſſe
Luſitani docuerunt, cum multi eſſent
populi non minus flagrantes mercatu-
ræ & rerum externarum ſtudio. Venetis
qui multa jam Indiæ didicerant, cæte-
ta inquirere promptum fuit. Gallorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer