Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. gat, at alios populos non item: neque locum cujus proprium facit, ſed in per-
ſonas contrahentium jus conſtituit. Quæ
diſtinctio ut naturali rationi conſenta-
nea eſt, ita Vlpiani reſponſo quodam
comprobatur, qui rogatus an duorum
prædiorum maritimorum dominus,
alteri eorum quod venderet ſe rvitutem
potuiſſet imponere, ne inde in certo ma-
ris loco piſcari liceret, reſpondet; rem
quidem ipſam, mare ſcilicet ſervitute
nulla affici potuiſſe, quia per naturam
hoc omnibus pateret, ſed cum bona fi-
des contractus legem venditionis ſervari
expoſceret, perſonas poſſidentium & in
jus eorum ſuccedentium per iſtam le-
gem obligari. Verum eſt loqui Iuriscon-
ſultum de prædiis privatis, & lege pri-
vata, ſed in territorio & lege populo-
rum eadem hic eſt ratio, quia populi re-
ſpectu totius generis humani privatorum
locum obtinent. Similiter reditus qui in
piſcationes maritimas conſtituti Rega-
lium numero cenſentur, non rem, hoc
eſt mare, aut piſcationem, ſed perſo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer