Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. ſciumque jura ſicut vernaculorum condi-
tione ſibi ſervitii ſubjecta commemorant. Iſte, inquit, SINVS maris meus est: ille
alterius. Dividunt elementa ſibi potentes. Eſt igitur Mare in numero earum rerum
quæ in commercio non ſunt, hoc eſt, quæ proprii juris fieri non poſſunt. Vnde
ſequitur ſi proprie loquamur, nullam
Maris partem in territorio populi alicu-
jus poſſe cenſeri. Quod ipſum Placentinus
ſenſiſſe videtur, cum dixit, Mare ita eſſe
commune, ut in nullius dominio fit niſi
ſolius Dei: & Ioannes Faber, cum mare
aſſerit relictum in ſuo jure, & eſſe primæ-
vo, quo omnia erant communia. Alio- quin nihil differrent quæ ſunt omnium
communia ab his quæ publica proprie
dicuntur, ut mare à flumine. Flumen po-
pulus occupare potuit, ut incluſum fini-
bus ſuis, mare non potuit. Territoria au-
tem ſunt ex occupationibus populorum,
ut privata dominia ex occupationibus
ſingulorum. Vidit hoc Celſus, qui clare
ſatis diſtinguit inter littora , quæ popu- lus Romanus occupare potuit, ita tamen
ut uſui communi non noceretur, & mare

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer