LIBERVM.
maris proprium jus ad aliquem perti-
neat, Vti poſſidetis interdictum ei com-
petere. Eſſe quidem hoc Interdictum ad
privatas cauſas comparatum, non autem
ad publicas, (in quibus etiam ea com-
prehenduntut quæ jure gentium com-
muni facere poſſumus) ſed hic jam agi
de jure fruendo quod ex cauſa privata,
contingat, non publica, ſive communi. Nam teſte Marciano, quicquid oc-
cupatum eſt & occupari potuit, id jam
non eſt juriſgentium, ſicut eſt mare: Exempli cauſa, ſi quis Lucullum aut
Apollinarem in privato ſuo, quatenus
diverticulum maris incluſerant, piſcari
prohibuiſſet, dandum illis interdictum
Paulus putavit, non ſolum injuriarum
actionem, ob cauſam ſcilicet privatæ poſ-
ſefſionis . Imo in diverticulo maris, ſi-
cut in diverticulo fluminis, ſi locum ta-
lem occuparim, ibique piſcatus ſim, ma-
xime ſi animum privatim poſſidendi plu-
rium annorum continuatione teſtatus
fuerim, alterum eodem jure uti prohibe-
bo: ut ex Marciano colligimus, non ali-
ter quam in lacu qui mei dominii eſt. Quod verum quam diu durat occupatio,