Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. tatis conſenſu proprietati in perpetuum
excepta ſunt propter uſum, qui cum ſit
omnium, non magis omnibus ab uno
eripi poteſt, quam à te mihi quod meum
eſt. Hoc eſt quod Cicero dicit inter pri-
ma eſſe Iuſtitiæ munera, rebus commu-
nibus pro communibus uti. Scholaſtici
dicerent eſſe communia alia affirmative,
alia privative. Diſtinctio hæc non modo
Iuriſprudentibus uſitata eſt, ſed vulgi et-
iam confeſſionem exprimit: unde apud
Athenæum convivator mare commune
eſſe dicit, at piſces capientium fieri. Et in
Plautina Rudente ſervo dicenti, Mare
quidem commune certo est omnibus,
aſſentit piſcator, addenti autem, In mari
inventum est, commune est, recte oc-
currit:

1.
Ovid. lib. 6. Metamorphoſ.
2.
L. venditor. ff. com. præd.
3.
L. quod in
littore. ff. de acq. rerum dom. loco ci-
tato. Vide Comi. commun. civ. lib. 3,
cap. 2. Donell. lib. 4. cap. 2.
4.
L. ult.
de uſucap.
1.
L. Arist. de rer. div.
2.
loco citato.
3.
Inſt. de rer. div. §. & quidem naturali,
& §. littorum. ff. de rer. div. l. 1. & L. 2.
L. Ariſto. eod. tit. L. quod in Littore.
L. quamvis. de acq. rer. dom. L. ſi quis
me, de Injur. L. littora. Ne quid in loco
publ. cum. L. ſeq.

Meum quod rete atque haminacti ſunt,
meum potißimum eſt.

Mare igitur proprium omnino alicujus
fieri non poteſt, quia natura commu-
ne hoc eſſe non permittit, ſed jubet,
imo ne littus quidem: niſi quod hæc addenda eſt interpretatio: ut ſi quid
earum rerum per naturam occupari poſ-
ſit, id eatenus occupantis fiat, quatenus
ea occupatione uſus ille promiſcuus
non læditur. Quod merito receptum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer