Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. tandem intra muros admiſſi diei
unius itinere in urbem Socieu in-
greſſi ſunt, ubi de Pechino multus
ſermo, aliiſque jam notis nomini-
bus, omni denique ſcrupulo Fra-
trem noſtrum exemit, nihil inpo-
ſterum dubium Cataienſe regnum
à Sinenſi, ut modo dixi, ſolo no-
mine diſcrepare. Quidquid Cialis
inter ac Sinenſis regni terminos
jacet, Tartarorum incurſionibus
infame eſt; ideo Negotiatores ma-
gno per hæc loca metu procedunt,
interdiu enim explorant è vicinis
montibus, ſitne aliqua Tartaro-
rum excurſio, ac ſi ſecurum iter ju-
dicent, nocturnis tenebris ſilen-
tioque tuti ire pergunt. varios in
itinere Saracenos miſere mactatos
repererunt, quod ſoli pergere mi-
nime dubitaſſent, quanquam raro
Tartari indigenas ipſos mactent,
aſſerentes eos eſſe ſervos ſuos ac
paſtores, quibus arietum greges,
& boum armenta eripiunt; ſed ne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer