Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. quibus Rex ita recreatus eſt atque
delinitus, ut datorem in amicitiam
patrociniumque ſuum receperit. Non aperuit initio Noſter, velle ſe
in Cataium proficiſci, ſed ſolum
de Regno Cialis ad Ortum hujus
regiæ ingeſſit ſermonem, & ad iter
illud diploma Regium impetravit,
adnitente maxime filio peregrinæ
illius Reginæ, cui aureos ſexcentos
mutuos dederat, arctam etiam
cum Palatinis variis neceſſitudi-
nem contraxit.

Sex menſes abjerant, cum ecce
tibi Demetrius ex antiquis Sociis
unus, qui Cabuli ſubſtiterat, ad-
venit, cujus adventu Benedictus
noſter & Iſaac Armenius geſtie-
runt. Abiit ad recipiendos mutuos
nummos ad Parentem Reguli
Luotan Benedictus, aberat illius
Regia itinere dierum decem, & eundo redeundoque menſtruum
ſpatium effluxit. Rediitque cum
pretioſiore marmore cumulatere-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer