Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. quendam, Gialalabath appellatur: hic Bracmanes vectigalia exigunt
ipſis à Rege Bruarate conceſſa. poſt dies deinde quindecim Tal-
ban devenerunt: ubi menſem
unum ſubſtiterunt civili tumultu
deterriti. nam ex rebellione Cal-
cienſium populorum itinera mi-
nus ſecura ferebantur. hinc in Che-
man pergentes, ſub Abdulaban
Rege Samarhan, Burgaviæ, & Bu-
charate, aliorumque Regnorum
conterminorum oppidum eſt exi-
guum, cujus Præfectus ad Nego-
tiatores miſit, qui moneret intra
muros ſeſe reciperent, extra non
ſatis tutum eſſe à tumultuantibus
Calcienſibus: verum Negotiato-
res reſponderunt: Velle ſe tributa
pendere, & nocturnis horis iter
ſuum perſeqni. Verum oppidi Præ-
fectus plane inhibuit, aſſerens re-
belles Calcienſes equis hactenus
carere, quos ſi comitatui rapuiſ-
ſent, iis ipſis acrius populaturos, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer