Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. Crucis profeſſores Terzai appel-
lant, cujus appellationis cauſam
neſcio, niſi quod ex Armenio quo-
dam audivi, Armenios Chriſtianos
in Perſide eodem nomine nuncu-
pari. Vnde fortaſſe conjicere licet
hos Crucis veneratores ex Arme-
nia originem traxiſſe, & ab Occa-
ſu variis fortaſſe temporibus, & eo maxime cum Tartari magnis
exercitibus in Sinarum regnum ir-
rupiſſent penetraſſe, quo etiam
tempore Marcum Paulum Vene-
tum conſtat huc perveniſſe.

Hæc maxime ſunt quæ ex ipſo
Sinarum regno veſtigia deprehen-
dimus, ſed tamen rei Chriſtianæ
in his regnis originem altius etiam
referre poſſumus ex iis, quæ ex oræ
Malabaricæ codicibus Chaldæis
colligi curavimus, quam oram D. Thomæ Apoſtoli opera Chriſto
adjunctam clarius eſt quam ut in
dubium etiam à pertinacibus re-
vocari poſſit. In iis ergo codicibus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer