Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. Vtrique enim Scie cu, id eſt, de-
narii numeri characterem appella-
runt: nec in eo ſacrarum litera-
rum exemplo, à quibus litera T,
deſignatur, diſceſſerunt, perfectio-
rem etiam Crucis figuram mu-
tuati.

Cum igitur de Cruce hoc no-
mine appellata ſermo illatus eſſet,
Iſraëlita ille narravit, in metropoli
Caifumfu ejus patria, & in alio
emporio celeberrimo Lincino no-
mine Provinciæ Sciantum, & in
Scianſi provincia externos quoſ-
dam vivere, quorum majores è re-
gnis externis advenerant, eos eſſe
Crucis adoratores, eamque ſolere
in cibo potuque digito exprimere,
ſed neque ſe neque illos arbitrari
ſcire, cur eum ritum adhibeant. Hoc Iſraëlitæ teſtimonium cum
eo conſentiebat, quod jam diu ex
variis Patres audierant de eodem
Crucis exprimendæ ritu variis in
locis uſurpato. Imo infantibus in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer