Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. domi in privatis oratoriis, quod ſi
Chriſti Servatoris effigiem ſui, in
ſuo templo conſpexiſſet, eos ma-
gnopere ad Religionis ſtudium in-
cenſum iri. Maxime vero quere-
bantur interdici ſibi ejus animalis
eſum, quod ipſi ſua manu minime
mactaſſent, id ſi in hoc itinere ob-
ſervaſſent, jam fame illos peritu-
ros fuiſſe. Infantes etiam octavo
die circumcidere, videri uxoribus
ſuis Ethniciſque propinquis inſti-
tutum eſſe barbarum & crudele,
quod ſi per legem noſtram omit-
tere liceret, facile ſe eam ſuſce-
pturos, nec admodum in ſuillæ
carnis abſtinentia pugnaturos. At-
que hæc fere ſunt quæ de Iudæis
hactenus explorata comperimus.

Nunc ad Chriſtianæ veritatis
reliquias colligendas, & perſequen-
da veſtigia eo me libentius accin-
go, quod id Europæis noſtris ſcio
fore gratiſſimum. Ex eodem Iu-
dæo, aliiſque indiciis, id annis ſu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer