Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. baptiſmo initiari potuiſſe videren-
tur. Ex his unus erat prioris ex fra-
tre nepos, hos Patres noſtri perhu-
mane exceptos multa docuerunt,
quæ ipſi etiam eorum Rabbini
ignorabant. Et de adventu Meſſiæ
edocti, ejus effigiem, in ara expoſi-
tam, ſinguli adorarunt, quo ritu
ſolet ab ipſis Chriſtianis fieri. Do-
ctrinæ Chriſtianæ compendium,
& alios de noſtræ fidei rebus libros
jam Sinice loquentes à noſtris ac-
ceperant, & ad ſuos detulerunt. Hi tres de ſua lege multa quere-
bantur, eam ad interitum vergere
patrii jam ſermonis ignorantia, & brevi ſe futuros omnes aut Sarace-
nos aut Ethnicos. Dicebant Archi-
ſynagogum illum jam ætatis vitio
periiſſe, filium hæreditario jure
parenti ſuffectum juvenem, & ſuæ
legis eſſe omnino imperitum. Querebantur etiam turpe ſibi vi-
deri in pereleganti templo nullam
ſe imaginem habere, ſed neque

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer