Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. dæus, eſſentne hi quatuor è duo-
decim ejus filiis, quiin ara viſeban-
tur; annuit Pater, arbitratus eum
de duodecim Apoſtolis loqui, alter
enim de altero, id quod non erat,
ſentiebat. Inde hominem in cu-
biculum ſeductum interrogare
cœpit accuratius, quis eſſet, & pau-
latim intelligere cœpit antiquæ le-
gis eſſe profeſſorem. Ipſe porro
Iudæi nomen ignorabat, ſed ſe ta-
men Iſraëlitam eſſe fatebatur. Vn-
de conjicere licet decem tribuum
diſperſionem in Orientis extremos
fines penetraſſe. Regia deinde Bi-
blia Plantinianis typis excuſa vi-
dit, & ut aperuit, Hebræos chara-
cteres agnovit, tametſi eos legere
non poterat.

Ex hoc audierunt noſtri, in ea
quam dixi metropoli decem duo-
decimve Iſraëlitarum eſſe fami-
lias, & Synagogam perelegantem,
quam nuper decem aureorum mil-
libus inſtaurarant, In ea ſe quin-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer