Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. propria ſibique deſignata ſtatione,
quiſque quot poteſt cellulas ex-
truit, id quidem toto regno, ſed
in aula maxime, eas deinde cellu-
las habitandas pretio quæſtuque
magno locant advenis, qui ad ſua
negotia conveniunt, unde fit, ut
hæc cœnobia publica potius ho-
ſpitia magno adventantium tu-
multu inquieta videantur, in qui-
bus nihil minus quam idolorum
cultus procuratur, aut nefaria ſe-
cta explicatur.

Horum conditio, quantumvis
vilis & abjecta, non impedit, quo
minus à multis ad exequias, alioſ-
que ritus nonnullos, quibus ani-
mantia fera, volatilia vel terreſtria,
vel etiam aquatica, libertate do-
nantur, lucelli alicujus faciendi
gratia, evocentur. Ea quidã religio-
ſiores hujus dogmatis ſectarii viva
coëmunt, ut ea denique in aërem,
campos, & aquas, libera dimittant,
arbitrati ea re ſe multũ promereri.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer