Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. menſis removent, ſed pauci hanc
ſibi abſtinentiam indicunt, & fa-
cile his cæteriſque peccatis reos ab-
ſoluunt, ſi ſe aliqua ſtipe donave-
rint, imo ſuis ſe recitationibus,
quos voluerint ab inferorum tor-
mentis eripere ſe poſſe promit-
tunt.

Hanc ſectam legimus initio ma-
gno applauſu invehi cœptam, ex
eo maxime quod animum immor-
talem & alterius vitæ præmia clare
proponerent. Sed, ut recte Sinen-
ſes ejus temporis Literati notant,
quanto propius reliquis hæc ſecta
ad veritatis ſpeciem accedit, tanto
ſuis impoſturis fœdiorem luem
ſine ſenſu evulgavit. Sed nihil æque
auctoritatem ejus ſectæ labefacta-
vit, quam id quod ſæpe Literati Se-
ctariis objiciunt, eum Regem & Principes, qui primi hæc dogmata
complexi ſunt, morte violenta mi-
ſerabiliter periiſſe, cæteraque om-
nia in pejus ruiſſe, & pro bona for-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer