Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. qui non in Atheiſmum lapſu gra-
viore degenerent. Hoc porro ca-
pite triplicem apud Sinas Ethnico-
rum omnium ſectam perſequar. Nam de Saracenis, Iudæiſque, & etiam Chriſtianorum apud Sinas
veſtigiis, alius erit ex inſtituto di-
cendi locus.

Tres igitur Sinarum libri orbis
terrarum ſectas numerant: nam
alias minime norunt. Prima eſt
Literatorum, altera Sciequia, ter-
tiam Laucu vocant. Ex his tribus
aliquam Sinæ omnes, & reliqui
populi contermini, qui Sinarum
characteres habent, profitentur. Ii
vero populi ſunt Iapones, Coriani,
Leuquici, & Cocincinenſes. Lite-
ratorum ſecta Sinarum eſt propria,
& in hoc regno antiquiſſima. Hæc
Rempublicam gubernat, pluribus
libris abundat, & ſupra cæteras ce-
lebratur. Legem hujus ſectæ non
eligunt Sinæ, ſed una cum litera-
rum ſtudiis imbibunt, nec ex iis,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer