Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. Attamen ſunt non pauci ſapientio-
res Magiſtratus, qui nullius cau-
ſam, lege lata, ſuſcipiunt, qui vio-
lentas ſibi manus intulerit, hinc
multorum vita conſervatur.

Aliud immanitatis genus in Bo-
realibus provinciis in infantes maſ-
culos exercent, quos caſtrant quam
plurimi, ut inter Regios famulos
adnumerari queant; nam præter
hos alii Regi non famulantur, nec
à conſiliis ſunt, nec cum eo collo-
quuntur, quin imo tota fere Regni
adminiſtratio in horum ſemiviro-
rum manibus verſatur. Ex iis porro
intra palatii regii fines ad decem
millia numerantur, omnes fere
plebei tenues, illiterati & in per-
petua ſervitute educati, hebetes de-
nique ſunt ac ſtolidi, nec minus im-
potentes ac inepti ad rem quamli-
bet gravem animo concipiendam,
nedum perficiendam.

Leges porro infligendarum pœ-
narum pro delictis, etſi ultra jus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer