Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. in pinguiorem fortunam citius na-
ſcituros. Hinc fit, ut hæc liberorum
carnificina minime remotis arbi-
tris, ſed conſciis omnibus pera-
gatur.

Sed ad hanc barbariem accedit
etiam alia immanior, qua ſibi com-
plures violentas manus inferunt,
vel bonorum deſperatione malo-
rumque perpeſſione fatigati; vel
ut inimicis ſuis impotenter ſane,
non minus ſtolide, ægre faciant: multa enim in annos ſingulos ho-
minum millia ferunt, virorum ac
mulierum ſeipſos in campis, vel
pro adverſarii foribus, injecto in
fauces nodo, præfocare, aut in flu-
mina inſilire, hauſtove levibus ali-
quando ex cauſis veneno ſibi vitam
eripere. Nam ex eo quod Magi-
ſtratus deinde ſevere in eos anim-
aduertant, qui cauſam dediſſe de-
ſperationi à demortui propinquis
accuſantur, fit ut alia ratione ſe
vindicare non poſſe exiſtiment.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer