Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. tolerabilior apud Sinas, quã aliam
ullam nationem: & quia ſe quiſ-
que redimere poteſt eo pretio quo
veniit, quoties ei facultas fuerit. Gravius omnino malum, quod ſe-
quitur. Nam in quibuſdam pro-
vinciis infantes, potiſſimum fœmi-
nas, aquis præfocant, quod eas edu-
care ſe poſſe deſperent. Id quod
etiam apud non infimam plebem
invaluit, eo metu deterritam, ne
inde urgente inopia, venales libe-
ros exponere, ignotiſque tradere
cogantur. Hi ne ſint parum pii,
crudeles fiunt. Sed hanc ſævitiam
inter eos minus atrocem fecit er-
ror ille, qui animorum metem-
pſychoſis appellatur: dum enim
animos mortalium ex aliis corpo-
ribus in alia tranſmigrare arbitran-
tur, immani ſævitiæ prætextum
pietatis aſtruunt, dictitantes ſe li-
beris prodeſſe, dum eos mactant; hac enim illos ratione tenuiori-
bus ſuæ familiæ anguſtiis eductos,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer