Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. tuniorum cauſam juſtiſſime de-
rivare.

Adſcribam nonnulla, quæ Sinæ
leviora ducunt, imo vero (ſi Deo
placet) in laude ponunt, ut de
cæteris fiat conjectura, iterum ob-
teſtans eos, qui noſtra hæc legunt,
ut tanto impenſius Deum pro
gentis hujus ſalute deprecentur,
quanto denſioribus ignorationis
tenebris eſt involuta, minus qui-
dem propterea damnanda, haud
paulo tamen minus miſeranda.

Permulti ſunt, qui, quod mulie-
bri conſortio carere minime poſ-
ſint, ſeipſos viris copioſis in ſervos
tradunt, ut ex ancillis domeſticis
unam ſibi copulent conjugio, un-
de fit, ut etiam liberi perpetuam
contrahant ſervitutem. Alii cum
ad coëmendam ſibi uxorem ha-
beant nummorum ſatis, eam ſibi
pretio comparant, ſed creſcentem
deinde familiam cum ultra ſuſti-
nere non poſſint, filios ac filias in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer