Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. ſuam fortunæ committentes. Tan-
tum porro multi prædictoribus his
tribuunt, ut ipſe metus fidem fa-
ciat, nam ſi prædictum iis fuerit,
tali eos die morbo corripiendos, is
ubi advenerit dies, in morbum in-
cidunt, ac vi metus afflicti, cum
ægritudine, & aliquando etiam
cum morte colluctantur. E quibus
eventis impoſtoribus auctoritas
non parum accreſcit.

Nec nulli dæmones ipſos conſu-
lunt, & familiares, ut vocant, ſpiri-
tus apud Sinas ſunt non pauci, eaq; res plus Numinis, quàm dæmonum
fraudis vulgò habere creditur, ſed
ab his ad extremum omnes in frau-
dem inducuntur. Eorum oracula
infantum vocibus, aut etiam bru-
torum excipiuntur. Præterita ipſi
& abſentia more ſuo evulgant, ut
non abſimilem vero faciant eam,
qua futura pręnunciant, falſitatem. Sed neque hæc ſine fraude pro-
nunciantur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer