Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. quibus Luſitani Chinæ nomen di-
dicerunt) Cin, Iapones Than, Tar-
tari Han, Saraceni ab Occaſu Ca-
taium hodieque appellant.

Apud ipſos quoque Sinas (hoc
enim Ptolomæi nomen video fre-
quentius ab Latinis Scriptoribus u-
ſurpari) præter illud quod eandem
cum ipſis Regibus fortunam ſubit,
alio quoque communi ſeculorum
omnium, eoque nec uno nomine
còmpellatur. Nunc enim Cium-
quo, nunc Ciumhoa quotidiano
nomine appellamus, prius regnũ,
poſterius nomen hortum, utrum-
que in medio ſitum ſonat. Hujus
nominis cauſam audio eſſe, quod
Sinæ cœlum quidem rotundum,
terram vero quadratam eſſe arbi-
trentur, in cujus medio regnum
ſitum eſſe ſibi fingunt. Qua ex cau-
ſa cum initio Geographicas no-
ſtras deſcriptiones in plano poſitas
aſpicerent, ſubſtomachabantur, re-
gnum ſuum non in medio, ſed ad

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer