NIC. TRIGAVT.
diti ſunt. Denique cum jam omni-
no adoleverit, nomen accipit à viro
gravi honoratiſſimum, quod ipſi
magnũ vocant. Eo nomine poſſunt
eum omnes, nullo excepto, & præ-
ſentem, & abſentem cõpellare: ſed
tamen illum parentes ac majores
tanto honore non dignantur, ſed
priori nomine, quod literam voca-
ri dixi, compellant.
Si quis etiam ſectam aliquam
recens profitetur, à Doctore, qui
eum induxit, novo nomine com-
pellatur, quod religionis nomen
vocant. Porro cum alius alium of-
ficii cauſa viſit, tametſi cognomen
& nomen illud minus libello in-
ſcribat hoſpes, à viſitato tamen & viciſſim interrogatur, quod ſit ejus
nomen honorificum, ut eum, ſi o-
pus fuerit, poſſit ſine injuria com-
pellare. Atque ideo aliud nomen
grandius, quo ipſi nos compellent,
oportuit nos accipere, ſupra id,
quod in Baptiſmate accepimus.