Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. nomine, ab eo qui regnare occipit,
inſigniatur, quod qui facit, ſpecio-
ſum aliquem regno titulum pro
arbitratu imponit. Ita olim Than
appellari legimus, quod ſine ter-
mino latum ſonat, alias ru, ac ſi
quietem voces, deinde Hia, quod
idem eſt ac ſi magnum dicas, po-
ſtea Sciam, quæ vox ornatum in-
nuit. Tum Cheu, hoc eſt, perfe-
ctum. Han vero lacteam in cœlo
viam ſignat, aliaque permulta. Ex
quo vero hæc ipſa familia, penes
quam hodie regnandi jus eſt, quæ
Ciu dicitur, regnum univerſum
Min, id eſt, clarιtatis nomine in-
ſignitur, cui tamen hodie ſyllabam
Ta adjunxerunt, & Ta-min, id eſt,
magnæ claritatis regnum appel-
lant.

E vicinis vero populis pauci has
nominum varietates advertunt,
hinc ſit, ut ſinguli prope ſingulis
hoc regnum nominibus inſigni-
ant. Cocincinenſes & Siami (à

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer