Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. in vertice pertuſus eſt pileolus, è
quo capilli, quia longiores, edu-
cuntur, & elegantem in nodum
colliguntur. Fœminæ hoc pileo nõ
utuntur, ſed capillitio in nodum
quoq; collecto, ornatũ ex auro ar-
gentove ac lapillis, & denique flo-
ribus componunt. Inaures geſtant,
ſed annulis digitos non variant.

Viri pariter ac fœminæ tunicas
talares induunt. Eas viri ad pectus
duplicatas, intimam partem faſcia,
ſub axilla ſiniſtra, ſupremã ſub axil-
la dextera ſubligant; fœminæ in
medio pectore vinciunt. Vtriſque
manicæ laxiores longioreſq; com-
munes ſunt, quales in Italia Vene-
torum eſſe ſolent, ſed fœminis ma-
nicæ ad manus patent, viris arctan-
tur, nec niſi quantũ educendis ma-
nibus ſatis eſt, aperiuntur. Pileos
viri eleganti opere varie concin-
nant; optimi habentur, qui è ſetis
equinis cõtexuntur. Hyberno cœ-
lo è lana pileos, aut etiam ex holo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer